Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ALEXIVS COMNENVS. ACTVS I., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
MAgne Imperator, cuius ad sacros pedes
Amicus omnis Civium affectus cadit:
Iam, quando templi Ianus occlusit fores,
Pacisque oliva vertici inserpit tuo,
Impende totas publicae curas rei:
U quod benignus Numinum assensus tuis
Sceptris subeste iussit, id parta queat
Gaudere pace.
Cura me sola haec premit,
Ut liberalem Numinis dextram pari
Sequar labore, quodque concessit polus,
Servem procellis liberum: nec iam putem
Ullum imminere turbinem, Solem meae
Qui possitaulae tegere.
Tu Sol es tuae
Aulae Imperator.
Ergo, quod decet, omnibus
Semper benignus.
Imo, quod decet magis,
Semper severus.
Reddit exolum rigor
Vilem facit clementia.
Et charum suis.
Sol ipse, quamvis lucis arrisu piam
Benignitatem spiret, ex imo solo
Trahit vapores; unde nonnunquam suae
Obfuscat aurum frontis, et densis regit
Vultum tenebris.
Nubium audaces tamen
Iterum procellas frangit; et veluti novum
Typhaea, pluvio in imbre, praecipites agit.
Non sine dolore: Namque vel pluviis faces
Milcet volantis fulminis: vel se gelat
Vapor in nocentem grandinem. Quod si polo
Nocere Sol non possit, in terram suas
Effundit iras.
Turbo sit quam vis procul,
Qui parere vilem possit Augusto metum:
Praesidia nostri militis iubeo tamen
Per fora, per urbis moenia ad portam, et meam
Geminari ad aulam.
Non sat est.
Quid est super!
Metenda sunt papavera, et rigida manu
Truncanda capita fortium. Inserior metu
Plebs continenda. Nomine benigno tua
Movendi ab aula Principes: nullus nimis
Potens ferendus: quisque cogendus metu,
Tuo ut superbum verticem adsternat pedi.
Ponendus ergo sanctus Astraeae timor,
Legumque cultus, iurium cura, et Deum?
Suus Monarchis genius est Numen, sua
Lex est voluntas
Iusta si fuerit.
Opus
Quodcumque Regum est, nemo censura notat.
Si nemo Reges iudicet, Reges Deus
In ius vocabit.
Caelites toti suis
Immersi olympi gaudiis, nullis soli
Curis aguntur.
Ipsa mens intus reos
Agit suorum criminum, et vindex fero
Urget flagello.
Regibus quidquid lubet,
Licitum esse causa publici iussit boni.
Desine Sebaste In nostra fatorum vices
Aptabo vota. Cura nunc alio vocat.
Ne sub molesto pondere Imperii, animus
Pressus fatiscat, iste venatu dies
Est transigendus.
Quidquid optabis, tuus
Dabit Sebastus. Ite servorum manus,
Ad inferendam belluis stragem, canes
Aptate: totam excurrere Dianae plagam.
Omnemque caede implere regionem placet.