# POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.1.3.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ALEXIVS COMNENVS. ACTVS I., SCENA III.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.1.3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.1.3.2

QUa nube cerno Regiae frontis decus,
Pulchrosque gemini luminis Soles tegi?
Quae larva pacem cordis Augusti impetit,
Vultusque gratiam eripit?
Amici, meos
Animo dolores vester affectus levat.
Perferre multa, Regium est. Sed quid premat,
Auguste, pande. Simalo nullam tuo
Licet medelam porgare, licebit simul
Illacrymari, aut sanguinem e venis dare.
Me lacrimari convenit, quando mea
Fortuna cogit esse me, qui non fui,
Crudelem atrocem, barbarum, immitem, ferum
Ometa acerbae sortis Emmanue!! tuos
Deploro casus! Carceris tetri specu
Tu, me iubente, floridae aetatis dies
Miserandus, exspes, nudus, obscurus teris,
Captivus eius Caesaris, qui se tui
Amore, ferro victimam optaret dare.
Tamen hoc ferendum est. Carceri affixum tuo,
Et compeditum vinculis, ferro gravem
Videre cogor! Quis tibi iustus sinum
Sensus flagellat? Audio querelas tuas:
Tu mihi rigores exprobras: tu me reum
Facis iacentis iuris, et legum, et tuae
Mortis; sub atro turris umbrosae specu.
Sed si daretur cernere, in quanto mihi
Natent dolore viscera: medelam tuo
Pietas dolori adferret; et forsan, mei
Miseratus ipse, diceres: Quantis miser
Fatis Alexi volveris! Verum est: Tua
Graviora sunt tormenta tormentis meis.
Ego catenis sortis adversae ligor,
Te captum amoris fortius nodi tenent.
Ego fero pedibus vincula; at cordis finus
Tibiligatur.
Desine, Auguste, auroum
Serenitatem pectoris, et oris diem
Involvere atra nube maeroris. Leve
Malum est, quod ipse auferre, si velis, potes.
Est grande probrum Caefari, affectus suos
Nescire regere, Caesarem invictum levi
Vinci dolore
Regia potestas cadit,
Ubi voluntas Regia, alterius trahi
Se in vota patitur.
Quid iuvat sceptri decus,
Si tua voluntas serva sit? An aequum putas,
Ut, quod benigna sidera in plebem fluunt.
Illud negetur Caesari? Qui non potest
Praestare, quod vult; quod potest, saltem velit.
Tu velle, quidquid pectori arridet, potes.
Indigna solvi vincula imperio iube;
Simulque regno gaudium, ac aulae diem,
Tibique pacem redde.
Sum victus. probo
Consilia vestra. Adraste, captivum iube,
Suis catenis liberum, in puram diem
Redire ab umbris: Vosque vicinum in nemus
Ubi serarum praelium indixi, meum
Conducite ante vultum, in amplexus meos.
Ad iussa propero: gaudium Augusto dabo.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
