# POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.1.5.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ALEXIVS COMNENVS. ACTVS I., SCENA V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.1.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.1.5.2

TAndem leonem turris infaustae cavo
Solvisti Alexi, cuius armato tibi
Lacerentur ungue viscera, et dente abdita
Terantur ossa. Nulla iam pietas, timor
Nullus furorem reprimit. Haec hodie manus
Documenta statuet, nobilis quantum indoles
In ultionem possit, ubi gemuit diu
Oppressa inique Barbare! infamis! tuo
Indigne sceptro, Regia indigne infula,
Tu me propinquum in sanguinem atroci doces
Saevire dextra. Qua manum culpa ream
Contaminasse me arguis? quove in tuam
Auctoritatem scelere deliqui nocens?
Ut turris alto carcere, profundo specu,
Ferro, catenis, vinculis, collum et manus,
Pedesque vinctum stringeres? Quod si meum
Scelus est, propinqui sanguinis nexus; tibi
Affinis esse desino: abiuro tui
Propinquitatem sanguinis. Sed tu quoque
Affinis esse desines. Nam te meus
Rescindet hodie sorte vivorum mucro,
Quae caeca te consilia, sed amato mihi
Concepta voto, ut liberum serro dares,
Movere? Nempe ut ulcio dextra mea
In te veniret. Mille iam turgens sinus
Tormenta ferro parturit. At uno tamen
Letho cadendum est: sed pari meritis tuis,
Immani, atroce, barbaro. Ad pulchram vocor
Pugnam ferarum: Venio, caesurus pari
Venatione belluam, et praedam meae
Irae daturus, spiritum impurum impii
Breviore fraeno reprime suorrem Male
In damna celerem propria praecipitas pedem.
Praerupta nulla nobilis sanguis timet.
Cadamlibenter, si meo casu cadat
Oppressus hostis.
Viribus maius tuis
Opus est, quod audes.
Dexterae vires dabit
Spes ultionis.
Ausus imprudens trahit
Post se dolorem.
Quis tibi assistet?
Meus
Genius, manusque, et mentis excelsae vigor.
O Stirpis altae germen excelsum! Tuo
O digna virtus sanguine! En, si quid tuis
Iurata studiis dextera Ismeni valer,
Agere parata. Tu tamen motas preme
Animi procellas. Tutius saevit furor,
Dum mens serena est.
Irritae est dextrae labor,
Undae rapaci obstare, dum torrens ruit.
At si tenetur, prata maiore irruens
Furore inundat.
Pauculam Princeps moram
Concede moto fluctui. Saevit magis
Vindicta, cum maturuit.
Sed quid tenet?
Aures benignas exhibe Ismeno, et tace.
Venationi milite accinctus suo
Henricus aderit. Ille condensum nemus
Cinget corona Martia, et cautum minus
In rete coget Caesarem.
Opponet latus
Nostris Sebastus ausibus.
Sua huic quoquive
Iam sunt parata vincula: exeubias meum
Corrupit aurum: recta perfidia latet.
Cum vinculato filio, et Xene suas
Refert catenas.
Sed quid invinctos erit
Definiendum?
Statuet id genitortuus,
Quinon remota hinc sede collecta; habet
Martis parati copias.
Genitor meus,
Propinqua Martis agmina in bellum trahit?
Valete socii: patris in amplexus ruo.
Abi, parentioccurre: nosturrim interim
Tentamus aditu, qua tuus frater gemit
Inter catenas; fausta si nostro annuat
Fortuna voto, aut erutum tristi caro
Dabimus sereno Solis aspectu frui;
Aut nostra discet fudia.
Properandum est opus.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
