Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ALEXIVS COMNENVS. ACTVS I., SCENA VI.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUam triste ad aures nuncium attonitas venit,
Quod mihi sepulto Sole funestat diem!
Incaute Alexi! Improvide o nimium tuae,
Auguste, cladis! Stephane, quo regnum ruet?
Clearche, quod Fortuna discrimen parat?
Caesare iubente in liberam Emmanuel diem,
Positis catenis rediit. An cauta haec satis
Consilia credam?
Facta magnorum haud licet
Notare virga; liberum iustis tamen
Iuvenem ferocem vinculis mitti e specu.
Probare nequeo. Debuit vivae sinu
Retinere mentis, quantus audacis furor
Odiumque semper iuvenis in regnum fuit;
Quae vis minarum, quanta vindictae sitis.
Amorque sanguinis.
Hoc ministrare est suo
Hosti mucronem, quo per alterius smum
Imam latentis spiritus sedem eruat.
Quam sit ferocis spiritus, qua mque indolis
Pronae in furores mentis Emmanuel, dedit
Saepe documenta: nec minae frangunt fibras,
Nec blanda pectus molliunt! totum trahet
Imperium in arma
Videre mihi videor ferum
Congesta per cadavera, et lethi strues
Agi leonem; more fulmineae facis
Cives ruina sternere; innocuos viros
Ungue lacerare, dente laniare; undique
Cumulare caedes, funera, exitia, omnium
Populationes urbium, iteritum Imperi.
Hinc maestus Oriens, sanguine exhaustus, sua
Sastusus ora lacrimis pacem regat,
Pia astra pacem: et devovet Averno diem,
Qui tam ferocem belluam ex antri cavo
Eliberatam publico Soli dedit.
Consilia in unum nostra conspirant: Modus,
Quo sortiamur exitum optatum rei,
Est cogitandus, quoque securi obvium
Discrimen evitemus. Adversae impetum
Qui sortis antevertit, in faustum trahit
Sua fata cursum.
Modica scintilla unica
Sopitur undae guttula: at vires ubi
Concepit ignis, maius affusis capit
Ipsis ab undis robur
In vulnus recens
Facilis medela est: quando iam serpsit malum
Violentum ad arcem cordis, et vitae occupat
Sedem latentis; irritus ferri est rigor,
Et vanus ardor ignis admori.
Morae
Truncentur omnes: ense nascentis caput
Hydrae amputetur, antequam Imperiimalo
Caput secundum pulluler: iusto omnium,
Censum, timori pendat unius cruor.
S. c res agatur Cura nunc ista est mea,
Venatione in proxima arcano dolo
Parate laqueos, que is pede incauto fera
Irretiatur, perque dispositas manus
Ferro immoletur. Interim, ne quae notet
Indicia fraudis Caesar, Henrico est rei
Pandenda series, ceterum nulli. Fides
Huius probata saepius, certam mihi
Spem pollicetur.
Sola discrimen mora est,
Si differamus.
Ergo truncentur morae.
Properate: votis annuit nostris polus.