Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS II., SCENA VII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.2.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
--. --Sidus infaustum meo
Hodie labori fulsit, atque omnes feras
Silva hac abegit: nulla se nostro exhiber
Oculo videndam.
Calle non certo invias
Nemoris per umbras impuli errantem gradum,
Oculumque circum lustra versavi, an ferae
Vel umbra, velivestigium certis notis
Aliquod pateret: nulla se ferae nota
Vestigiumque prodidit.
Novo aleam
Tentemus opere. Trivia, quae suam semel
Opem negavit, alteri optatam dabit
Praedam labori.
Sensus hic multum sapit
Animae sagacis. Forte, quae silvis praeest,
Diana venatoribus suis favet,
Abominandis praeda ne monstris cadant.
Implexa loquitur, quaeque non pungunt parum.
Ad partem
Silentis ista nemoris umbrosi quies
Nullas in umbris esse restatur feras.
Periere cuncta, pectore ubi pulsa est fides.
Periere cuncta, pectore ubi pulsa est fides.
Ad partem.
Pati ere nostrae mentis arcana: in diem
Venere fraudes: arguit nostram fidem.
Caure in recessus abdisos silvae caput
Est subtrahendum.
Qui feras numit sinu,
Frustra per umbras quaerit,
Entandem diu
Qui vota provocavit, immanes aper
Hic spumat iras.
Specto iam propius feram
Crudeliorem. Haec praeda debetur mihi
Sinite, ut furorem belluae haec caedat manus.
Henricus assilit Imperatorem.
Adarma miles, ad arma, non segnes manus
Vocat Imperator Proditor, ferro abstine,
Sicique vitam Caesaris turpicave
Violare facto. Perfide! haec fides tuo
Iurata nuper Caesari: haec reverentia
Auctoritati debita supremae.
Hic tepor
Occurrit Emmanueli,
Est vilis animi, quando libertas cadit,
Gravique civis omnis opprimitur iugo?
Hic zelus estpro patria? pro aris, focis,
Diisque laribus, atque fortunae bonis?
Diis execrande proditor!
Torvo nimis
Fortuna vultu nostra meditata aspicit.
O nimis inertis pectoris deses calor!
Quid studia sortis arguis: tuum argue Fugiendo.
Animiteporem:
Auguste, um capitis tui
Evanuit periculum: insamis fuga
Abripuit hostem. Cura nunc tuae monet
Securitatis nemore deseito, lares
Tutos subire Regiae.
Sic mefacit
Sinistra sors ludibrium Sic sum iocus
Vilis meorum? Quos meus lambit favor,
Quos foveo studiis, queis prope in sinum fluo
Manante honore et gratiis, illi meum
Caput scelesti barbaro ferro impetunt?
Augustus istud meruit? hoc meruit sacri
Fortuna capitis, ac adorandum iubar?
Henrice, vortex criminum regni lues,
Scelerum charyodis, spuma tergemini canis,
Rabiosa tigris; impia Megaera, ignei
Furia Acherontis? Cassus hic vit furor,
Sed non inulta laesa Maiestas face
In te tonabit. Adraste, qua viam lego,
Prosequere euntem.