Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS III., SCENA VI., lines 6.3.6.2.1-6.3.6.2.59
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.3.6.2.1-59
Unproofread scanNot analysed yet
ASpice sacratis genibus affusum reum
Auguste Caesar! carcerem excussi, pedes
Manusque solvi vinculis: grande hoc potest
Facinus videri; non tamen merito tuam
Quod moveat iram. Quidquid hic cernis, tuae
Studium est salutis, candidae et mentis fides.
Haec mihi catenas dempsit, haec stravit tuos
Viam ante vultus.
Estne Germanus meus?
Num ludit oculos phasma? num verum intuor?
Portenta quae spectamus? umbroso specu
Liber Ioannes ante Caesareos pedes
Prosiliit audax?
Grande praesagit malum
Attonitus animus! Credere repugnat fides,
Quod cernit oculus. Erige recurvum genu,
Modumque repti carceris, et arcto pedi
Catenae ademptae, candida enarra fide.
Quae stupeat animus, quaeque vix credas,
Expono iussu. Dum diu ferro gravis,
Cinctusque tenebris, asperi invidiam poli,
Sortemque duram defleo, quod me tuo
Latere revellat, et facultatem neget
Amoliendi capite ab Augusto dolos:
Audio repente incondito armorum sono,
Et vi feriri carceris tetri fores.
Mox rupta claustra ferrea in terram ruunt,
Oculisque reddunt limpidum attonitis diem.
Circum iacentes video custodes suo
Sanguine natantes, arma disiecta, et viros,
Civesque, militesque communi impetu
Fervere: tandem medius e turba ruit
Henricus, et de vinculis manus mihi
Pedesque solvit: surge, dicebat, reses,
Et in ultionem vindicem dextram para.
Pudeat honestam Regia a stirpe indolem
Duxisse, si, quae sanguinem in tuum probra
Fluxere, lentus aspicis, nec te illico
In ultionem iustus accendit furor.
Ego pura iuro sidera, Sebasti impium
Ruam in tumorem, auda ciam ferro oppriman.
Scintilla si par pectori insedit tuo,
Aude Ioannes; proximum accede ad patrem,
Ora, ut paratam praestet henrico suae
Cohortis iram: causa non patitur moram;
Gressus adurge. Talia effatus loco
Pernix recedit. Tenuit attonitum stupor
Animum, rigensque in ossa se fudit pavor.
Sed subiit etiam candor antiquus, fides,
Amorque mentem, queis adorabam tua
Auguste merita; meque iusserunt sacra
Ad genua fusum pandere nesandam doli
Seriem parati. Auguste, si fidem aestimas,
Tibi probatem saepius, quae mens mihi
Consilia dictat, accipe. Ut atroci malo,
Fraudique larvam detrahas, Xenen iube
Se sponte claustro condere; repressam hostium
Flammam videbis; quaeque sub muris fremunt
ARma, et minante funera in ferro gerunt.