Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS IV., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
ASpirat aliquod pacis optatae iubar,
Rursumque patriae pulchra libertas caput
Evolvit atra nube. Qui crudus Rei
Vincula parabat publicae, incurtit sua.
Maxima dolorum causa nostrorum gemit
Sub vinculorum pondere Sebastus, cui
Non placuit, esse liberum regnum, suae
Placeant catenae.
Vincula at nondum cadunt
Nostri timotis. Nescio, quam animus mihi
Nubem malorum pingit, et veteres novo
Metut imores auget, ut certae spei
Nondum explicare vela possimus, Foris
Furit Andronicus, arma disponic, minas
Intentat urbi: nullus hic radius spei est
Pacis futurae.
Gaudio nulla est via,
Plurima timori. Vulgus ignarum boni
Studet ruinae propriae: frendet, fremit,
Suumque nostro condere occasum parat.
Praeoccupemus impetus, quorum metum
Ipsa affiat umbra.
Mente quam sortem sibi
Describat Andronicus, id nondum patet.
Hinc partem in omnem cura ducenda est. Nihil
Non praecavendum est, quando suspecta omnia
Merito timentur, Sive sincerotegat
Auxilio am: cum, sive conductis ferat
Hostem sub armis; cautius tota procul
Arcetur urbe. Qui sapit, prudens cavet
Potentem amicum, quem potestiequens dies
Facere inimicum. Neino fortunam suam
Nutare patitur, quan do firmari potest.
Ut arceatur urbe, prudenti est satis,
Quod obesse possit. Saepe discrimen leve est,
Quando est remotum; crescit accessu suo, et
Propinquitate gravius accersit malum.
Securus anguem nullus in sinu gerit:
Quo lubricante blandius motu subit,
Hocsua venena tutius in imas agit
Cordis medullas.
Radius at quidam mihi
Fulget quietis, nostra si vester probat
Consilia nutus. Mittere Sebastum licet
Loris, catenis, vinculis ferro gravem
Ad Andronicum: forte placatus, sui
Animi furorem in sanguinem indignum evomet
Urbique parcet. Ante iuravit, prius
Non liberare militum hanc urbem metu,
Qliam dignitatis apice deiectum suae
Videat Sebastum. Vota cum cernet suum
Tenuisse portum, pondus irarum exuet
Unumin Sebastum, nosque tranquilla frui
Dabit quiete.
Sancta consilia probo.
Sed, dic, quis animus Caesari? quantos vomu
In nos furores?
Caesarem velox adi,
Aperi, quod actum est: credatin bonum suum
Sudasse nostra studia: nos aequi piis
Legibus adactos; ne gravis fluctus, sacrum
Quiiam petebat Caesaris magni caput,
Una in ruinam traheret Imperiistatum:
Nihilesse iam, quod Caesaris grandem metu
Percellat animum: nostra nos pedibus sacris
Affundere arma: sanguinem et vitam suo
Nos immolare vertici, promptos gradum
Per tela, et ignes ferre, si forte impetus
Vel hac, vel illa parte in Augustum ruat.
Necessitatem denique supremam exhibe.
Quae nos ad istud facinus audendum impulit;
Et fac, placere gesta, queis ipsi salus,
Pax alma regno, civibus rediit quies.
Consilia sancta appropero. Si caelumbona
Inclinet astra. a Caesare probandum reor,
Quodcumque gestum est.
Ecce sed scenamsubit
Reus Sebastus; sistite hic tacitum gradum.