Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS IV., SCENA III.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.4.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
ALiquidne superest, saeva quod sortis manus
Rapiat Sebasto? perilt et famae decus,
Et gradus honoris. Vita, quae superest, mei
Est umbra nuda: si hanc amas, etiam rape,
Crudele fatum: Lapide sub eodem merum
Mei hoc cadaver, spesque delusae, ac opes,
Adblandientes gratiae, Regum savor,
Obsequia densa Civium, decora omnia
Tumulentur. Isthuc nempe me infido gradu
Sors extulisti; lubrico ut starem loco,
Graviusque ruerem. Perfida! inconstans, rapax,
Inimica sernper fortibus viris Dea!
Meminisse veteris gratiae sero pudet.
Ibat secundo facilis impulsu ratis.
Favoniorum ducta fa mulantum halitu,
Portusque iam tenebat optati ostia;
Sed tu repente turbine evertis mare,
Arcesque portu, et naufragam allidis gravis
Scopulo doloris, Stultus est, quisquis tuis
Sua vela Zephyris explicat: Siren, iocis
Blandita, perimis; toxicum Circe impia
Porrigis in auro: ludis, et ludo necas,
Blandiris, et morsumimprimis: iocos seris,
Ferisque: rides, lacrimas risu cies:
Puros in oculis explicas Soles, gravem
Atrae procellae turbinem in sinu foves:
In fronte Charites prodis, at subtus tegis
Immane monstrum: gaudium obtrudis fugax.
Sed sempiterna gaudium poena excrpis,
Fugax voluptas, maeror ignarus fugae,
Dulcedo amara, dulcis et amaror, brevis
Vena Paradisi, longus Inferni vapor.
Habes Sebastum, perfida, exutum omnibus,
Miserum, dolentem, perditum: exsaturameo
Famem dolore: par mihi aerumnis sinum
Anima occupavit, ut furere quantum potes,
Tolerare valeam. Disco (sed sero tamen)
Nullum beatum credere in terris, licet
Fecunda sors, et gratiae in sinum fluant.
Sero favorem sortis elusum gemis.
Ad Andronicum ducite Seba stum reum.
Sed quis repente Martiae clangor tubae,
Increpuit aures?
Pansa regales notas
Vexilla referunt. Ipse, nisi fallor, gradum
Huc Andronicus urget
Infaustum diem!
Quid agimus? animos hora constantes petit.
Captum Andronico tradere Sebastum licet.