Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS IV., SCENA VI., lines 6.4.6.2.1-6.4.6.2.58
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.4.6.2.1-58
Unproofread scanNot analysed yet
AD te ferebar; commode occurris mihi
Amande Princeps. Quo gradum solus citas?
Et, ut videris, fronte submaesta, graves
In mente curas volvis?
Est intus dolor,
Gravis est procella in pectore: at quam non mea
Fortuna, sed discrimen alienum movet.
Sortis alienae damna sic suffer, tui
Turbare ut animi candidum haud possint diem,
Si penetrat ultra sensus, indignus viro est.
Est digna pietas illa, quam corde exprimunt
Aliena damna.
Digna; si sensum tamen
Moderationis legibus ratio regat.
Frustra occupatur ratio, cum vanum mali
Omne est remedium.
Inanis est ergo labor,
Non profuturo emet infaustum dare
Praedam dolori.
Liberum non est, amor
Quod imperavit.
Mentis excelsae vigor
Est contra amorem clypeus.
At prudentia
Succumbit omnis, sanguis ubi pugnat.
Tuis
Tangere videris Caesarem dictis.
Is est,
Qui mihi serenas Cynthii obscurat dies,
Quod imminere vertici Augusto malum
Video, moloslus cordis est, cuius meo
Dentes inhaerent pectori, et morsu fibras
Tenace laniant. Unde (sed frustra) piis
Sua damna lacrimis defleo Erravi: meas,
Dicere decebat, lacrima aerumnas sequor.
Nam fata sic sinistra in aversum trahunt,
Ut quanto amoris crescit in fibris calor,
Tanto ira moior Caesaris Gaavius meo
Capiti minetur, Causa quae tanti est mali?
Meliora cupio Caesari, at boni in vicem
Peiora resero. Diligo; at amorem mihi
Odio rependit: Caesarem studeo neci
Eripere; at ille rapere me in mortem studet.
Sed ista fati iura sunt: Alexium
Volunt perire sponte; dum lucem sinunt
Rationis odiis obtegi, ne per meae
Alloquia fidei videat interitum suum.
Quae mihi pericula loqueris? vel qua minies
Fortuna parte in Caesarem innocuum iacit?
Sagax amori est indoles. Facile est mihi
Adinvenire rebus extremis modum,
Quo mitigentur fata, violentum licet,
Periclitanti Caesari aperire hunc decet.
Equidem deceret; iamque tentavi; locus
Fidei est negatus. Sana quid porro iuvent
Consilia, si suspecta sit dantis fides,
Nec merear aliud inde, quam laevo aspici
Oculo, et prosundo carceris mergi specu?