Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA I., lines 6.5.1.2.1-6.5.1.2.55
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.1.2.1-55
Unproofread scanNot analysed yet
NEcdum superbe ponis elati arduum
Fastum tumoris? Quisque, quod monet hic dies,
Ad Andronicum convolat, plaudit palam,
Laetaque voce Caesarem acclamat suum:
Tusolus istud debiti officii negas,
Interque fremitus plausuum solustaces.
Hoc est recentem gloriam et adeptum decus
Novo invidere Caesari: et fastus tuus
Te perduellem patriae, et Augusto probat.
Nullus sub isto pectore ebullit tumor,
Fraus nulla latitat. Regi in obsequium novo
Sollicita nondum cura studiosum impulit
Fedem: quis isthinc argui fastus potesi?
Aut quae tumoris umbra? Non equidem nego,
Quod Andronico debeo; at cautum magis
Me decuit esse; quamlibet seirem probe,
Non inserenum frontis Augustae iubar
Mihi explicandum, et pectoris amici in sinum
Aditum futurum liberum: Nam me suo
Staduisse honori plurimum, et, quam nunc tenet,
Curasse sortem, novit. At ab ista procul
Me retinet aula cauta suspicio, et monet
Lenta Andronici progredi in plausus mora.
Ap: e modestus frontis extersae renor
Tumidum latentis ambitus fastum tegit,
Quem gloriosus thraso per verba exprimis.
Sed vera narro.
Narret haec alter. ,Sus
Quicumque iactat opera, laudari minus
Aliis meretur. Nemo si damnet, satis
Laudando damnat ipse, qui iactat sua,
Non fabulosa iacto: quae feci, patent,
Meamque veraxaula testatur fidem.
Quae nempe proprio commodo intentum arguit.
Quicumque spargit ista, mentitur. Scopus
Mihi semper una patriae salus fuit.
Quae facta tandem iactitas?
Iustam mihi
Accendit iram liberum hoc linguae probrum.
Exsuscitare veritas iram solet.
Mendaciaeesse, causa siforsanpetat,
Haec sustinebit dextera.
At pedes magis.
Libet experiri. Dexteram ferro admove.
Et promptiorem Marte ventoso manum
Tibi esse, pulchro miles exemplo proba,
Primus secundum vulnus impressit calor.
Abi, et virorum facta hon estorum stygi
Disce exprobrare.
Quis manus armat furor?
Et impudente audacia, hoc sacro loco,
Intraque sedes regias ferrum impium
Agit in duellum? Caesari hunc reddistuo
Audax honorem? sic cine fidelem mihi
Sacrilega amieum dextera e vita fugas?