Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA II.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
VUltu dolorem loqueris, et prodis latens
In corde vulnus: legitur impressus tuae
Fronti character, Caesaris turpi dolo
Periclitantis,
Fateor, Augusti salus
Iam prope supremo ex apice praecipitans, mihi
Gravia doloris nubila in frontem trahit.
Reperire posset aliquod in tantis malis
Rei levamen publicae, et certam sus
Securitatem capitis, hoc si se loco
Subtrahere honesta vellet, ut suasi, fuga.
Nondum imminentem vertici nubem fuo,
Patriae procellam, Civibus mortem videt?
Discrimen omne prodidi, admovi preces,
Fugam suasi, me fugae comitem obtuli,
Necessitatem publicae explicui rei,
Quaetot periclis Caesarem exponi vetar.
Nihil impetratum est.
Sancta consilia fugam
Suasisse poterant: sed quid opposuit morae?
Vel suspicari in patruo tantum nesas,
Quod nec patrarent barbari; immane, impium
Respondit esse.
Quale discrimen subis
Insane Caesar! Prompta medicina est malo,
Seque ingerentem sumere imprudens fugit;
Et qualis aeger, dira quem cruciat sitis,
Sua ipse damna diligit. Sed qua via
Mulo obviemus Deseram infaustum nimis
In hac procella Caesarem Hoc fides mea,
Sanctusque proprium in sanguinem assectus vetat.
Medela tantis omnis exhausta est malis,
Meliora dum consilia detrectat sequi.
Insanientem Medicus expertus febri
Phrenetica aegrum, praeda ne morti cadat,
Cavet undequaque; sique detrectet sequi
Consilia profutura, violentam admovet
Manum furenti.
Caesari Augusto, impium est.
Manum admovere.
Inferre vim Regi licet.
Imo et necesse est, quando vis eius caput.
S rvansaluti publicae. Pandamtibi,
Quod dictat animus Navis in portu suis
Instructa velis sistat, ad nostros mere
In tura nutus: ira si fati irruat,
Et contumace Alexaiumtelo petat;
Raptum eruemus turbine, atque urbe hac procul,
Procul tyranni atrocia tuto loco
Ponemus, irae donec oppressae impia
Procella sidat, spesque non dubiis notis
Iterum imperandi iura promittat.
Placet:
Sed ista studium cura properatum exigit.
Quae cumque trahitur, proxima ad mortem est mora.
Tua er goprima cura sit, specie tui
Abitus, studere congruae navi, et suum
Deligere navi Typhin: ego cauto pede
Aulam subibo, ut Caesaris discam novi
Consiliae, motus, studia. Sic tempus iubet.