Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA III., lines 6.5.3.2.1-6.5.3.2.48
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.3.2.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
SI quem benigna mundi ad Imperium vocant,
Statuuntque solio fata, non illum suis
Animi procellis eximunt Quisquis fuit
Miser ante, ab ipsa purpura aerumnas suas
Geminat, et acres invidae sortis minas,
Speciosa per tormenta, violentus sua
In damna cogit. Hora, quae celso dedit
Sedere solio, et purpura cingi latus,
Eadem molestas addidit curas mihi,
Socias honoris, et aureae mentis iubar,
Tranquillitatem sustulit. Si non fui,
Miser esse disco. Timor et ambitio, polus
Sunt geminus altae sortis. His semper rea
Fortuna Regum volvitur; quaque eminet,
Suo dolores fastui, inamoenum et grave
Pendit tributum. Sed, quod excedit modum,
Conditio Reges cogit augustas manus
Contaminare sanguine suorum, et neci
Dare, quos amari iura naturae iubent,
Si quando iura publici offendunt boni.
Inant nomen Regis, atque umbra est mera,
Quicumque, Themidis iura quod poscunt, reos
Vocare dignas horret ad poenas, licet
Sint altiore stemmate oriundi, et suum
Genus ab eodem sanguinis rivo trabant.
Hinc tempus illud execror, quo me impia
Sors elevavit, et reluctantem manum
Sceptro admovere iussit: hinc namque in mear
Sese medullas acrior adurget dolor.
Mallem (micantem Cynthii testor facem!)
Consorte posito Caesaris, dira legi
A morte consors. Sed tamen, fera sit licet,
Ferenda sors est: quodque celatum velim,
Cogor aperire, Augusta, (permitte o dolor!)
Augusta, Mater Caesaris, sanctae cadit
In iura Themidis, proditi regni rea.
Henricus ante fata, non cautus satis,
Scelus omne Xenes prodidit certis notis.
Xene, inquiebat, vindicet mortem meam.
Germana iam subsidia, et Ungarica, sua
Vexilla librant, et prope adventat furor
Huic in ruinam patriae, quo, qui in necem
Meam laborat, sanguine effuso cadat.
Quid ad ista, fidi Principes? Xenen ream
Henricus obiens arguit.
Apertae rea est
Rebellionis. Sancta sic loquitur Themis
Quid ad hoc Senatus?