Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA VI., lines 6.5.6.2.1-6.5.6.2.54
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.6.2.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
SUccumbe Alexi. Sidera in votum tuum
Benigna veniunt. Iam mori, haud tantum licet,
Sed est necesse Chara te genitrix sequor
Filius iniquus. Viverem, site neci
Non immolaslem. Commodi hoc tamen meam
A morte refero, quod tyrannorum hunc specum,
Antrum Draconum, et anguium horrentum lacum
Ocuhs vetabor cernere. Est minus malum,
Properata obire morte, quam diu mori
Inter necantes mortis obeundae metus.
Morior, sed, astra testor, innocuus. Mea
Severus ultor funera sequetur Deus.
Iam mihi videre videor ultricem manum
Dei minantis patruo infami, et face
Telum trisulca ruere monstrosum in caput.
Morior: sed ista morte neque mentem metus,
Neque cura pulsat. Integer vitae tenor
Nescit timores. Qui tamen ferro meum
Hauris cruorem pectore, haud diu feres
Inultus ista scelera. Fatorum iocus
Est vita Regum. Morior; et morior lubens.
Quid poscis ultra? Quae sinu hoc anima latet,
Trepidare nescit mortis ad falcem metu,
Funesta mortis hora momentum advehat.
Quo iubear istas ponere exuvias! dabo
Passa venienti brachia, et laetus meam
Subibo sortem. Forsitan letho meo
Fortuna sangumis avidam explebit sitim,
Et lassa parcet Civibus quod si tamen
Saevire nostras placeat in poenas magis,
En me paratum ad plura, quam possint tui
In me furores. Longa quid trahitur mora?
Mori volenti sufficit nutus: iube.
Auguste, gressum siste: quo infelix ruis?
Accipe supremos Caesar amplexus, mei
Amoris in te pignus. Agnoscis fidem,
Quate colebam? nocuus at visus fui,
Et infidelis, sana cumtuis darem
Consilia rebus: sed vides, sero tamen,
Quam profuturo amore praesentis furo:
Cecidisset horae, si fidem verbis meis
Non denegasses.
Nosco. sed sero nimis,
Merito probandam candidae mentis fidem.
Sors melior est elapsa, qua reddam tuo
Vices amori: quod tamen nemo mihi
Prohibere poterit, veneror affectum, et colo,
Quem respuebam
Quem semel licuit tui
Concipere amorem, nullus extinxit dies,
Nullus sinistrae sortis extinguet furor,
Duce huc amore convolo. et, si sors ferat,
Tuisalutem capitis effuso meo
Cruore redimam.