# POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.7.2

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV, ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA VII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.5.7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iv/6.5.7.2

DEcreta mors est: ultimum vitae suae
Calcat theatrum Alexius. Quodnam genus
Crudelitatis maius aspexit dies?
Suum Andronicus sanguinem, patruus suum
Damnat nepotem. Quae potest pietas fera
Sperari ab ista, sanguini quae nec suo,
Necinnocenti parcit?
An casus meum
Confundat animum? an omnia? an larvae merae
Ludant videntem? an vera se species rei
Insundat oculis? nescio. Mentem stupor
Attonat; at ira pectore stuporem fugat,
Graviorque totos occupat furor sinus.
Iustum furorem concipis tantum in nefaas,
Quod nulla tigris ausit, aut tentet Leo.
Nec ira Regem languida accendet meum,
Diesque pauci signa vindictae dabunt.
Haec signa nobis gaudii tantum ferent,
Quantum doloris casus infaustus tulit.
Testor Tonantis languidam in fulmen manum,
Puraque scelus hoc luce spectantem diem!
Non ante fessa lumina involvet sopor,
Quam Regicidae barbaro extrudam impio
De corde vitam, et sanguinem Acheronti litem.
Exhauriatur barbarus venis cruor,
Vellantur artus artubus, sociis cadant
Discerpta membris membra, lanientur fibrae
Canes que sparsi corporis partes vorent.
Humanitatis iura inhumanam petunt
Poenam tyranni.
Vestra consilia suo
Nutu bonatum meitum Rector probet,
Non longa ab bit hora, vindictam meus
Rexpraeparabit. Densus, et multa gravis
Victoriarum laurea miles suas
In ultionem Regis occisi manus
Acuet, et enses; seque, qua campi patent,
Metuenda saevi Martis extollet seges:
Unde trepidare discat horrendus Leo.
En prodit ipse: retro vertamus gradum.
Nemo furenti tutus occurrit tigri.

---

Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica4_1.xml.
