Latin
ALEXIUS COMNENUS. TRAGOEDIA., ACTVS V., SCENA Ultima., lines 6.5.8.2.1-6.5.8.2.51
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV 6.5.8.2.1-51
Unproofread scanNot analysed yet
REdimite pulchrum laureae Augusti caput
Virente fronde; parca iam parta ultio est:
Et qui imperabat anguis, oppressus mea
Virtute, avaram caedium extinxit sitim,
Vastique habenas Impeii, ac sceptri iubar
Dedit Andronico. Gloriae maior gradus
Nec spe, nec animi concipi votis potest.
Fruere Andronice, fruere fortuna tua,
Quae liberali flumine amplexus tuos
Petit ipsa, et omnes fundunt in manus opes.
Regna mus anime! nomen Augusti mihi
Virtus paravit; vincta fortuna ad meos
Pedes adorat Caesarem. Hoc curae est super.
Ut fixa clavo sedeat, et posthac sui
Oblita genii, perfidam ignoret fugam,
Et ferva discat esse, quae rigida diu
Domina imperavit.
Stratus ad sacros pedes
Magne Imperator. criminum molem adfero,
Quae me trementem morte non una facit,
Sed mille dignum. Sum nocens; error licet
Diluere noxam valeat, imprudens tamen
Rea est voluntas. Si lubet, ferro indue
Auguste dextram, neque laniatum igneo
Immerge Averno
Quid iterum adversi parat
Fortuna fluctus? Obvio quae me premit
Procella cursu? Forsan occulto dolo,
Aut vi, furentis manibus elapsus puer
Sua fata lusit, seque subripuit neci?
Tentavit equidem, non tamen reperit fugam:
Fata obstitere. Portus ubi claudit mare,
Occubuit ille: quodque restabat, reo
Liquidum sepulchrum corpori pontus dedit,
Iniussa narras. Quis vel in portu neci
Dari imperavit? membra velliquido maris
Mergi sepulehro? Regia in turri mori
Reum imperavi.
Sustine brevem moram,
Dum narto roliqua. Clauseramturrireum,
Ut parte nulla posset elabi fuga:
Spatiumque deder am temporis, quo se impetus
Primi doloris frangeret. Non diu suos
Gemitu dolores prodere auditus, filet
Repente, ceuque marmor attonitus stupet.
Ingreditur ergo carnifex, serro tua
Facturus imperata: conversa videt
Iuvenem ad parietem fronte, cui stricto caput
Obtruncat ense, et mortuum affligit solo.
Ingredior ipse carcerem, ut spectem suo
Tabo cadaver innatans. Sed heu! dolor.