Latin
EPISTOLA DEDICATORIA. BENEVOLO LECTORI MEO S.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars IV front.1
Unproofread scanNot analysed yet
TIbi, octavo abhinc anno, alteram meorum Dramatum partem dedicavi, Lector benevole; a quo (forte nimis ambitiose) legi postulavi. Impetrasse videor, quam a Te quaesivi, Benevolentiam, Tuo genie magis, quam meo merito. Excit asti enim (nam quis alius?) celebres Coloniae Agrippinae Typothetas, ut de secundo eorum praelo decertarent, et laborem illum assumerent gratis, quem precio emi posse dubitassem. Fecisti Humanitate Tua, ut, cui porro mea dedicarem, extra Te non quaererem alium. Recessisse a Te, abhinc sexennio, videri poterat volumen teritum; sed ignaris. Nam quod Uni inseribebatur, Illustrissimo et Excellentissimo Domino, D. Bernardo S. R. I. COmiti a Martiniz, etc. Ipsi dicabatur in mansuetiores Musas Benevolentiae: quam Tu, quoque profiteris, a Te recessisse me non suspicaberis. Redeo igitur ad Tuam, a qua nunquam abit, Benevolentiam, cui quartam hanc Dramatum partem vener abundus defero. Sipecco vilitate operis in Tuam Humanitatem, delictum meum, est Tuum, quiper illam me et invitasti, et coegisti. Hanc expertus semel, mendic orum more, attento saepius. Dabis, quod peto, si non immerito mihi, certe Tuae ipsius Humanitati, faciesque, ut sim Totus Tuus NICOLAUS AVANCINUS.