# De natura libri V 104

Nicolas Biese, De natura libri V, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104

locus enim mutatur motu recto, cuius finis est quies. Caeli verò motus esse debebat irrequietus. verùm si rectè consideremus, quemadmodum prius etiam dicebamus, motus non fit, vt corpus aliquid locum, sed potius, vt positionem suam in vniuerso consequatur: velut ignis superiorem, terra verò inferiorem: idque secundum rectam linea, nimirum bre uissimam: quę minimo tempore confici potest. Sed positio mutari citra loci mutatione aliquam nequit. positionis verò causa corpora quoque cęlestia moueri videntur: nimirum vt ea varietatem suam haec vniuersitas consequatur: quae quia debebat esse continua, caelum quoque continuo motu circumfertur. Cùm autem totae mundi partes aliâ positionem in vniuerso non requirant, caelestes orbes & elementa tota sua positionem conseruant, ad qua partes elementorum separatę feruntur. Cęli partes, cùm inseparabiles sint, quanquam ad locum in quo quiescat, recto motu non ferantur, quemadmodum iam dicebamus, cùm tamen oporteat, vt cęlum sit elementis, quae suapte natura quiescerent, causa motus, atque adeò vt ipsum etiam moueatur, & positionem suam per partes mutet, propterea citra loci totius mutationem in varia positionem, citraque violentiam vlla circumfertur. Nam dum per partes mouetur, interim in suo loco totum quiescit: mouetur autem ab externo principio, sine quo nec etiam positionem suam per partes, quę sunt eiusdem generis cum toto, mutaret. non tamen vi mouentur partes, cùm earum motu totius locus conseruetur. His concessis ta multiplici Peripateticorum distinctione non est opus. Nam cęlestia corpora manent in suo loco tota, sed in variam dibzy G Goog π ε δ π ι ετιεῖ τ τε LIB. I. CAP. VII.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
