# De natura libri V 116

Nicolas Biese, De natura libri V, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116

Assyriorum, Graecorum, Romanorum, imperium indiuiso quodam ordine mens diuina complectitur: sed enim concipit natura per prius & posterius temporis diuisum. verùm quoniam quorundam, veluti minimarum positionum caeli, & aliorum quae sunt in continuo motu essentia momentanea est, tot ordines constituere, quod momenta sunt oportet. omnia tamen suam essentiam vel magis, vel minus perseueratione continuatam habent: cerui in trecentos, homines in septuaginta annos: qui totidem momentis numerantur, & tam diu esse praesentia dicuntur. Non autem tantum aeternitas omnium momentorum ordinem, ac omnem essentiam momentaneam, sed & cuiusque continuationem comprehendit. Quemadmodum autem artifex, dum automatum instrumentum conficit, illudque suis ponderibus librat, animo tenet eius per singula momenta positionis mutationem: quae quidem instrumentum ex illius mente sequitur: maximè, si vel artifex ipse, vel ex eius praescripto quispiam moueat illud ipsum instrumentum. Sic ex aeternitate diuinae mentis omnium rerum motus & singula tempora ducuntur. Cùm verò aeternitas indiuidua sit & vna: tempus autem per prius & posterius numeretur, an hoc infinitum sit, hic quaeri solet. De infii A - diby G De infinito, quodque mundus finitus sit, & vnus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
