# De natura libri V 117

Nicolas Biese, De natura libri V, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117

CAP. VIII. Vod infinitum denegatione finis dicatur & intelligatur est manifestum: vt etiam quod aliqua substantia sit, nullis finibus G comprehensa: quam rerum omnium causam & Deum nominamus. Sed an pręter eum aliquid infinitum sit, quaeri solet. Oportet autem, si est, vt vel substantia substantiaeve pars, vel accidens aliquod sit; & vel energia vel potestate. Prius autem energiam consideremus. non agimus hîc de infinito indiuiduo, veluti puncto, quod fines non habet, sed de eo quod diuiduum est in partes, & extenditur in infinitum. Id si simplex fuerit, erunt partes eiusdem rationis cum toto, nimirum infinitae: sic non tantum vnum, sed innumera constituentur infinita: & vnum infinitum ex innumeris infinitis constabit. Si verò de quantitate dicitur infinitum, eius accidens erit: at quantitas est accidens corporis, & sic infinitum erit accidens accidentis, atque adeo principium rerum saltem nullo modo poterit appellari, quemadmodum nonnulli philosophi iudicarunt. Deinde si corpus aliquod, vel continuatione, vel partium multitudine & adiectione esset infinitum, partes adiectae, velut extrema, continuo finirent, atque adeo infinitum illud esse non sinerent cumque forma, dum extenditur, spatium pariat, & ipsa finis quidam sit, quomodo proferret infinitum? Insuper ex infinito simplici contraria fieri non possunt: elementa verò contraria sunt: non igitur eorum principium simplex est vnum & infinitum, vt quidam volunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
