# De natura libri V 119

Nicolas Biese, De natura libri V, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119

Prius enim eius pars afficeretur: quae si fuerit infinita, fuerit eiusdem cum toto conditionis; finita verò infiniti pars esse nequit: & alioqui constitueretur finitum aliquod, quod in eodem quo infinitum tempore à finito afficeretur: quod no cadit in rationem humanam. Ob eandem causam nec finitum ab infinito moueri potest, secundum hanc naturam. Nam cùm omne finitum ab aliquo finito quopiam tempore moueri queat, eodem tempore moueri posset ab infinito. necessarium enim est, vt aliquod tempus statuatur, quo finitum ab infinito mouetur. At posset aliqua potestas finiti cuiuspiam statui, à qua finitum quodpiam eodem tempore moueretur. Si infinitum aliquod magnitudine moueretur, non conficeret magnitudinem finitam tempore finito. Nam quomodo minor sit magnitudo per quam fit motus, eo ipso quod mouetur. nec etiam infinitum per infinitam magnitudinem tempore mouetur finito. Quoniam prius per partem finitam infinitae magnitudinis moueretur. At infinitum partem non habet. nec etiam finitum infinito tempore mouetur: quoniam pars magnitudinis parte temporis conficeretur: quae nulla fuerit infiniti. Quapropter nec corpus infinitum est, nec motus, nec potestas, nec tempus: sed omnia finita sunt, quae secundum naturam mouent atque mouentur. Cùm Deus solus infinitus sit, non quidem magnitudine, sed potestate, siquidem praeter eum quippiam infinitum est, duo diuersi generis constituenda fuerint infinita: quod est prorsus absurdum. Si dicant operis infiniti diuinam omnipotentiam esse debere causam: respondebo, non quemadmodum quidam, potuisse quidem Deum infinitum opus efficere, sed quia bonum non fuisset, noluisse: nam oportet eius esse bonitatem omnipotentiae parem, & quidquid potest hoc etiam protinus bonam iudicari. Sed dicam non omnen esse potentiam, quam nos potentiam appellamus, Non enim Deus malum, aut interitum sui ipsius continet sua potestate: quae verè potius imbecillitas, quàm potentia nominaretur. Cùm autem mundus optimus & perfectissimus ab eo factus sit, si aliter eum, deteriorem vel fecisset vel facere potuisset: quod quidem, quemadmodum etiam alibi demonstrauimus, imbecillitatis cuiusdam foret.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
