Latin
130
Nicolas Biese, De natura libri V 130
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si rectè consideremus, haec non ad continui, sed potius ad energiae motus diuisionem referenda videntur: quae quidem esse nequit infinita. Alias dum frigidum aliquid incalescit infiniti quoque fuerint constituendi caloris gradus. non autem infinitum interuallum. est, inter celerrimi tardissimique corporis motus energiam: à qua tamen fit, non autem à continui diuisione, quod aliquid citius aut serius per minima naturalia continuaque feratur: quanquam haec energia nihilominus continuo, per quod mouetur, mensuratur. Verùm haec magis particulatim consideremus. Scimus autem iam generationem substantiae momento temporis fieri: quod formae diuinitus producantur, &Deus tempus non requirat. accidentia verò quae producuntur à substantijs productis in tempore fieri: si tamen motum primi caeli, quo tempus producitur, &reliquus motus accidentium numeratur &mensuratur, excipiamus. Eius enim mutationes per minimas positionis differentias, vel ipse potius eimergentes ex aeternitate praesentium positionum minimarum essentiae, quoad secundum motum per prius &posterius numerari possunt, constituunt tempus, sine verò motu nec prius, nec posterius, nec tempus, sed sola potius aeternitas esset, lis itaque positionum minimarum primi caeli mutationibus per prius &posterius, reliquae mutationes numerantur &mensurantur: quae quatenus à viribus inferioribus &imbecillioribus fiunt, tardius producuntur, non propter continuum, quod cùm in infinitum diuidi dicatur, celeritatis &tarditatis tatis nullam analogiam exhibere potest: sed propter mouentium virium corporumque mobilium differentiam, quemadmodum iam dicebamus.