# De natura libri V 130

Nicolas Biese, De natura libri V, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130

Verùm si rectè consideremus, haec non ad continui, sed potius ad energiae motus diuisionem referenda videntur: quae quidem esse nequit infinita. Alias dum frigidum aliquid incalescit infiniti quoque fuerint constituendi caloris gradus. non autem infinitum interuallum. est, inter celerrimi tardissimique corporis motus energiam: à qua tamen fit, non autem à continui diuisione, quod aliquid citius aut serius per minima naturalia continuaque feratur: quanquam haec energia nihilominus continuo, per quod mouetur, mensuratur. Verùm haec magis particulatim consideremus. Scimus autem iam generationem substantiae momento temporis fieri: quod formae diuinitus producantur, & Deus tempus non requirat. accidentia verò quae producuntur à substantijs productis in tempore fieri: si tamen motum primi caeli, quo tempus producitur, & reliquus motus accidentium numeratur & mensuratur, excipiamus. Eius enim mutationes per minimas positionis differentias, vel ipse potius eimergentes ex aeternitate praesentium positionum minimarum essentiae, quoad secundum motum per prius & posterius numerari possunt, constituunt tempus, sine verò motu nec prius, nec posterius, nec tempus, sed sola potius aeternitas esset, lis itaque positionum minimarum primi caeli mutationibus per prius & posterius, reliquae mutationes numerantur & mensurantur: quae quatenus à viribus inferioribus & imbecillioribus fiunt, tardius producuntur, non propter continuum, quod cùm in infinitum diuidi dicatur, celeritatis & tarditatis tatis nullam analogiam exhibere potest: sed propter mouentium virium corporumque mobilium differentiam, quemadmodum iam dicebamus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
