# De natura libri V 131

Nicolas Biese, De natura libri V, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/131

Mouens potentius & mobile obsequentius minimas differentias mutati loci vel positionis citiùs, debilius verò seriùs sibi producit: nec propterea minimae positionis, aut loci differentiae sunt infinitae, sed aliquo, quamuis incredibili, munere continentur: quas tamen alia faciliùs, alia difficiliùs sibi proferunt, atque adeo citiùs aut tardiùs mouentur. non itaque propter motus continuitatem, celeritatem, & tarditatem necesse est, vt omne continuum natura sit in infinitum diuisum. Nam nec motus est ita diuisus: qui per minimas positiones praesentes fit, per praetetitas esse desiit, & nondum est per futuras: quae quidem omnes numero quodam continentur: vt cùm sol translatus ex oriente fertur per meridiem versus occidentem, in ea positione meridiana, in qua iam est, mouetur, occidua nondum est, etiam esse desiit exortiua. Quòd si linea meridiana, per quam fertur, naturale minimum intelligamus, serius illud conficiet, hoc est, ab eo in proxime sequentis positionis minimum tardius transferetur, quam primum caelum. propterea tamen necesse non est, minimum illud esse diuisum: quanquam sol non habet tantam potentiam, quam primu cęlum, qua minimam sequentis positionis differentiam sibi producat: verum is tempore habet opus: quod numeretur motu celerrimo primi caeli. Nec est necesse, vt partibus remporis respondeant partes mutatae positionis per continuum, nam primum caelum multiplice conficit, eodem tempore, quo reliqua simpliee & vnà minimam differentia mutatae positionis. haec tamen propterea non quiescunt: sed continuo mouetur in vno quopia minimo naturali positionis: dum illud motu ex praecedenti minimo consequuntur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
