Latin
132
Nicolas Biese, De natura libri V 132
Unproofread scanNot analysed yet
Naturale nunc intelligo minimum, quod more mathematicorum ad exactiorem demonstrationem in infinitum diuiduum cogitari potest. Ita cùm rempus idem sit, minimae mutationes positionum, vel locorum, in diuersis, pro varietate celeritatis &tarditatis, sunt diuersae, nec etiam tempus in infinitum verè diuiduum est, sed, differentiis mutatarum positionum minimarum rei mobilis, quae finitae sunt, est aequale. Si dicant illud quiescere, quod pluribus continuis temporis momentis est in eodem, pluribus autem temporis momentis in eodem indiuiduo tardius esse corpus: respondebo non quidem esse, sed fieri in eodem: vel potius in eo quoppiam accidens fieri, mutatae scilicet positionis, cuius potentia vel citiùs vel seriùs, iuxta celeritatis &tarditatis differentiam, redigatur in actu. Nec etiam verè per continuum fit motus corporis: cùm nullum monstrauerimus esse continuum, excepto eo quod corpora, dum sese extendunt, producunt: hoc autem secundum naturam diuiduum non est in infinitum. Quamuis itaque doctrinae causa cogitemus lineam eclipticam, per quam centrum solis feratur, nulla tamen est in rerum natura: sed solis centrum, reliquaeque partes continuo per minima positionem suam mutant, &nos ea centri mutatione eclipticam describi cogitamus. Corpora cum dimensione sua motu continuo positionem suam mutat, &cùm nihil vacuum sit, aliorum dimensam positionem occupant: sine quibus nullam dimensionem natura rerum admittat.