# De natura libri V 136

Nicolas Biese, De natura libri V, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/136

Ergo mundi causam efficientem, & eam quidem aeternam statuere debemus, quae sit ordine, non autem tempore prior: quia cum mundo tempus est productum. Aeternitas est etiam mundo natura, non tamen temporè prior: quoniam inter aeternitatem & tempus nullum tempus fuit, & sine tempore priùs & posteriùs intelligi nequit. Non est autem quod temporis infinitudinem, tanquam aeternitati similem, introducamus: cùm maximè dissimi lis sit: siquidem illa in infinitum diuiditur, & haec prorsus est vna. Itaque minimè decebat ab aeterna causa fieri temporis infinitatem: quae quidem efficiens causa, cum sua vi sit infinita, aliud infinitum facere non debebat. Quamuis enim voluntas qua mundus factus est, quemadmodum & natura diuina perpetua sit, non tamen ob id perpetuum est effectum iudicandum: quia perpetuo voluit hoc opus suum esse certis tum spatij, tum temporis limitibus circumscriptum, non autem in immensum productum. Eum verò qui tempus effecit, & omnia corpora iustis dimensionum terminis conclusit, temporariae mutationi subijci, cisque voluntatem tempore metiri non decet; sic vt cùm eius aeternitate necessario coniuncta sit temporis infinitudo: quae prorsus est generis diuersi: quemadmodum & est diuersa magnitudo ab indiuidua causa, quę magnitudinem fecit, ac proculdubio seorsum à magnitudine consistere potest. Ergo quoniam sensui subiectus est mundus, ac in continuo motu, & quoniam semper eius partes fiunt, aliquando factus est totus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
