# De natura libri V 141

Nicolas Biese, De natura libri V, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/141

Si cogitatione fingamus, exempli causa, tantum vnum esse, qui sphaeram mobilem facere sciat, & is vnam tantum fecerit, quae cuncta complectatur, frustra quis alias similes fingere, & artificem operi includere, conetur, deque eo dicere, quae de opere tantum eiusque partibus rectè dicuntur. Aristotelicorum autem argumenta, quibus aeternitatem mundi defendunt, facile solui possunt: quae quauis ex ijs quae diximus, cognoscantur, bre uiter tamen repetamus. Quòd praesens momentum indiuiduum sit, est manifestum, & quòd intelligatur, veluti mathematicis punctum: vnde sequitur idem praesens momentum esse tum praeteriti finem, tum initium temporis futuri. nam si diuersum esset, inter illud & finem praeteriti initiumque futuri tempus esset: quia nec duo puncta continuum, nec duo momenta tempus efficere possunt. Si verò inter praesens momentum, finem pręteriti futurique prin cipium sit tempus, in eo quoque prius & posterius erit, atque adeò piaeteritum ac futurum, & per consequens in eodem medio tempore, comparatione praesentis, praeteritum post praeteriti finem, & futurum ante initium futuri: quod cùm fieri nullo modo possit, sequitur idem praesens momentum esse finem praeteriti, principiumque temporis futuri. Ergo tempus nunquam desinit; quoniam finis vnius semper est principium alterius. Si tempus non desinet, ergo non desinet motus, ergo nec etiam corpora quae mouentur: quae propterea dici debent aeterna.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
