# De natura libri V 143

Nicolas Biese, De natura libri V, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/143

Haec autem potentia tanquam principium est indiuiduum motus, in mouente, praesertim primo, indiuiso, & immoto: quae concipitur ab eo, quod mouetur, quantòque pleniùs tanto fit celerior motus. Dum autem aliquid moueri dicimus per minima naturalia, non intelligimus ea quae sunt, sed quae motu fiunt: quod manifestius est in alterationis & incrementi motu: in quo vis agentis & resistentis consideratur. Nam si quippiam vehementer imbecillum sit ad actionem, cui quod afficitur plurimum resistat, non tam facile motu quid consequetur, quam si quod mouet validum sit, & quod mouetur vix aliquam habeat renitendi potestatem. Quaedam itaque tam tardè mouentur: vt quodammodo quiescere videntur: propter multam potentiam & actus mouendi priuationem: nam quies est pura priuatio motus;: quòd scilicet aliquid nullam consequatur momentis energiam. Quamuis autem motionis sit continuus actus, non tamen id quod motu comparatur, minimum scilicet naturale, in infinitum fuerit diuisum. Corpus celerrimum, in quo motui nihil resistit, est primum caelum, quod actu pleno, minimo tempore, minimam positionem vicinam acquirit: summam aptitudinem ad motum habet, & tali mouentem causam, in qua sit mouendi plenissimus actus: & ob id nullius particeps est tarditatis: reliqua minimis naturalibus primi motus, qui celerrimus omnium est, mensurantur: quod maiorum & tardiorum mensura semper à celerioribus & minoribus sumatur. Est autem etiam corpus aliquod, quemadmodum celerrimum, sic & tardissimum, in tota rerum natura: cuius motus proximus sit quieti.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
