Latin
144
Nicolas Biese, De natura libri V 144
Unproofread scanNot analysed yet
Et vt illud celerrimum minimo, sic hoc tardissimum longissimo, reliqua verò medio quodam tempore conficiunt minimum naturale: quod quidem continuum &in infinitum diuiduum est secundum mathematicos, sed non est in infinitum diuisum: quoniam hoc natura rerum non admittat. nec est etiam aliquid, quod in infinitum diuidendi vim ha beat: quoniam infinitudo diuisionis esset cum plena priuatione, cumque nihilo coniuncta: quemadmodum prius est à nobis explicatum: &ideo dimensio quoque semper continuitatis cuiuspiam, &vnitatis particeps est, quam corporaturae formam appellant. Sed mathematici fingunt ea quae in rerum natura non sunt, vt faciant certiores demonstrationes: veluti propositam lineam aut superficiem esse sine latitudine &crassitie: cùm tamen verè talis nul la sit: &hac in re physici saepe mathematicos imitatur. Si verò continuum non est in infinitum diuisum ergo nec motus, qui per continuum fit, nec etiam tempus quod sumitur ex motu: quamuis dum celerrimum tardissimumque corpus minimum spatium motu conficit, pro differentia celeritatis &tardita, tis, maximum, non tamen est infinitum temporis discrimen. Nec etiam videtur esse necessarium eodem modo continuum, motum &tempus diuidi, nimirum in infinitum: quamuis secundum differetiam celeritatis &tarditatis diuidua cogitari possunt. Nam mot us differentia sumitur ex eius aptitudine quod mouetur &ex vi mouentis, quae frequenter est incor2 στ τιg LIB. I. CAP. IX. corporea: nec est etiam necesse aptitudinem eius quod mouetur; cum continuo consentire. Tempus autem ex motu sumitur intellectu, cuius numerus continui diuisionem excedere, non tamen infinitus esse potest.