# De natura libri V 144

Nicolas Biese, De natura libri V, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/144

Et vt illud celerrimum minimo, sic hoc tardissimum longissimo, reliqua verò medio quodam tempore conficiunt minimum naturale: quod quidem continuum & in infinitum diuiduum est secundum mathematicos, sed non est in infinitum diuisum: quoniam hoc natura rerum non admittat. nec est etiam aliquid, quod in infinitum diuidendi vim ha beat: quoniam infinitudo diuisionis esset cum plena priuatione, cumque nihilo coniuncta: quemadmodum prius est à nobis explicatum: & ideo dimensio quoque semper continuitatis cuiuspiam, & vnitatis particeps est, quam corporaturae formam appellant. Sed mathematici fingunt ea quae in rerum natura non sunt, vt faciant certiores demonstrationes: veluti propositam lineam aut superficiem esse sine latitudine & crassitie: cùm tamen verè talis nul la sit: & hac in re physici saepe mathematicos imitatur. Si verò continuum non est in infinitum diuisum ergo nec motus, qui per continuum fit, nec etiam tempus quod sumitur ex motu: quamuis dum celerrimum tardissimumque corpus minimum spatium motu conficit, pro differentia celeritatis & tardita, tis, maximum, non tamen est infinitum temporis discrimen. Nec etiam videtur esse necessarium eodem modo continuum, motum & tempus diuidi, nimirum in infinitum: quamuis secundum differetiam celeritatis & tarditatis diuidua cogitari possunt. Nam mot us differentia sumitur ex eius aptitudine quod mouetur & ex vi mouentis, quae frequenter est incor2 στ τιg LIB. I. CAP. IX. corporea: nec est etiam necesse aptitudinem eius quod mouetur; cum continuo consentire. Tempus autem ex motu sumitur intellectu, cuius numerus continui diuisionem excedere, non tamen infinitus esse potest.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
