Latin
150
Nicolas Biese, De natura libri V 150
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo mundus hic nec aeternus est, nec infi nito tempore, vel fuit, aut est futurus, nec etiam est in eo quicquam infinitum. Sed vna, diuina nimirum, essentia, neque principium neque finem, alia, veluti mentium, principium sine fine, tertia mundi huius essentia principium &finem habet. Quauis autem in caelo contraria no sint, propterea suapte vi non est aeternum: quoniam à diuina voluntate suam essentiam habet, cuius vim ad sui conseruationem requirit. Est tamen reliquis corporibus caelum nobilius, &eius motus alijs motibus praestantior, nimirum continuus &vnus: cuius vi reliqua corpora, quae nos elementa vocamus, diuersis motibus impelluntur: non quidem tam primi caeli motu, qui semper est idem, quam accessu recessuque corporum caelestium, pręsertim solis sub obliquo circulo, quem zodiacum appellamus. Cùm autem hîc res omnes simul esse non possint, quemadmodum prius dicebamus, in circulum, non quidem secundum numerum, sed secundum speciem reuertuntur, propter quam quodammodo sunt aeternae. Eadem tamen numero sola verè manent, quae nec gignuntur nec corrumpuntur, velut animae rationales, &elementorum incorruptae partes: quae postea seruient incorruptis corporibus humanis, species autem rerum mente tantum, non haec natura rerum continentur. VRI DENIA