# De natura libri V 151

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/151

LIBER SECVNDVS. De Elementis. CAPVT I. Voniam quid sit natura prius explicauimus, nunc in quibus ipsa sit consideremus. Est autem in corporibus. & maximè quidem his imis, quemadmodum etiam prius est explicatum: & quidem in simplicibus primò, quae elementa rerum appellantur. Elementa sunt corpora, quae in partes diuersi generis non diuiduntur, ex quibus alia, quae lunae circuitu continentur, cuncta componuntur, & in quae postremò dissoluuntur. Ea verò ex propriis suis energiis potissimum, ex positionis & alterationis motu, quatuor in vniuersum esse cognoscuntur. Cùm enim motus simplices per locum recti simplicibus corporibus cona ueniunt, ex eorum numero numerum simplicium corporum, & quòd infinita non sint, facile deprehendere licet. nam cùm duo loca sint extrema, superum scilicet & inferum, duo quoque sunt extrema elementa, quae ad extrema loca suapte vi rectà feruntur. Quod autem omnibus superius est ignis, quod omnibus inferius est terra nominatur, & per insitum principium motus ille dicitur leuis, haec autem absolutè grauis. Fertur verò quodque ad suum locum tanquam ad propriam suam similitudinem formam atque perfectionem. Et tamen inter elementa magnum est hac in re dignitatis discrimen. nam superius quia continet, potius quam inferius, quod continetur, formae vicem gerit. Ex motu itaque scimus In numeris exem plum est I. 8. encl. pro. 16. in continuis apudchal. in Tim. Plat. In Tim. 3. de cael. L. vIt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
