# De natura libri V 152

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/152

Elementorum figurae Pla io icae subuertum. tur. scimus esse duo elementa extrema, quae necessariò quoque duo media requirebant: queadmodum latius disputatum est in Timęo Platonis. Insuper, cum quatuor tantùm qualitates tactiles sint, à quibus primò tactus afficiatur, caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, cumque tactus constet ex omnibus qualitatibus primis, quae in substatia quapiam necessario sint, & quidem corporata: cumque contrariae qualitates in vnum conuenire non possint, quatuor tantum corpora simplicia sunt, primum calidum & siccum, secundum calidum & humidum, tertium frigidum & humidum, quartum frigidum & siccum.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
