Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 154
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si verò per angulos pyramidis ignis adurit, cum &alię figurae regulares habeant angulos, tametsi minus qua ignis, vrent tamen etiam aliquo modo: nec etiam vrere videtur ignis, quod is angulos habeat magis acutos: cum corpora multa, quę continent angulos, propterea non adurant. Insuper nec sese figurae gignunt, nec gladius gladium, sed ignis ignem producit: vndem constat communibus figuris eam vrendi vim non esse tribuendam. Elementorum etiam vires contrariae sunt, non autem figurę. His &alijs argumentis Aristoteles figuras Platonis reprehendit: quas tamen non energia, sed potentiâ tantum in elementis esse Plato videtur intellexisse: sic &semina figura stirpis aut animantis quodammodo continent, cuius vim ex idea sua trahunt. Quamuis autem potius in hanc vel in aliâm, veluti pyramidis vel tessarae figura, natura sua vergant, nihilominus elementorum formae formatiles sunt, seque continentibus accommodant locis. videmus verò terra figuram ad quietem, qualis est tessera, &ignem expetere pyramidis figuram, ad motum accommodatam: idque propter insitum principium, consentaneum illis figuris, quod semper in corporatura &dimensionem, atque adeo figura aliquam secundum hanc naturę constitutionem vergit. Itaque dicere possumus naturales figurarum idaeas cu mathematicis delineationibus consentire, mathematicorumque demonstrationes rectè naturalibus rationibus accomodari, atque adeo elementa quoque mutuis quibusdam analogijs, queadmodum est apud eius sectae philosophos coprehendi. Quauis auctores diuersi locum illum Platonis diuersis modis interpretantur. lablichus plana, similia scilicet, quorum nimirum partes analogia mutua respondent, quęque sunt vno medio geometrico contenta, cum materia formaque confert: quae tamen duo mutua quadam analogia geometrica non videntur contineri. Elementa verò comparat iis, quę ex planis componuntur: in quibus qualitatem mutuam quandam analogiam inuenire licet.