# De natura libri V 159

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/159

dign. exSimp. c. 4. Leue & asperum. Qualitates tactiles primae. inter quas caliditas principatum tenet: quae definiatur qualitas tactilis prima, qua cuncta extenduntur, attenuantur & rariora leuioraque redduntur, frigiditas qua cuncta coguntur in arctu, crassescunt atque densantur. Humiditas, qua cuncta suapte natura fluida sunt, facileque suis partibus in sese cedunt. Siccitas, qua cuncta non fluida sunt, minusque suis partibus cedunt. Aristoteles definit calidum, quod ea, quę sunt eiusdem generis congregat: frigidum, quod congregat tum ea quae sunt generis eiusdem, tum etiam diuersi: humidum, quo quid difficile suis propriis, & facilè terminis alienis continetur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
