# De natura libri V 160

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/160

verum congregare quae sunt eiusdem vel diuersi generis, non videtur ad actionem mutuam elementorum pertinere: vt nec facile vel difficile terminari: cumque elementa dicantur quatenus inuicem agunt & afficiuntur, ad eandem actionem propriae qualitates maximè referendae videntur: iam ignis, quatenus è corporibus crassioribus & grauioribus euocat in superiorem locum partes calidas, cum suapte natura calidus sit, per accidens frigidus est dicendus: quatenus autem attenuat, & igneam qualitatem adducit, calidus est, qui cum etiam defluat, quemadmodum cernere licet circa superiorem furni superficiem, alieno quoque termino continetur: at quia rarefacit, & aquam atque aërem euocat, per accidens dicitur terrenas reliquas in compositis exsiccare: quauis suapte natura prius laxet, quemadmodum in metallis, & aliis cernere licet. Terra, quia cuncta cogit in arctum, & immobilis est, frigida dicitur atque sicca. Aqua verò non est tam frigida, minusque quam terra cogit, quia tamen penetrabilis, tactu frigidior videtur: minus etiam quam aër est humida; sed quia cum partibus terrenis plenius miscetur magis humectare censetur: Immo verò minus est humida, quam dibzy G Google quam ignis, si non is, dum humiditatem crassiorem absumit, per accidens vehementiùs exsiccaret. Sed hactenus de elementis pro instituto satis.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
