# De natura libri V 168

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/168

figurae, quamuis interim, ad actionis differentiam densitudinis, & raritatis magna varietas eorum esse potest: & etiam est probabile, cum maiores & minores circulos paribus temporum spatijs conficiant, stellas potius cum suis sphaeris continuatas, quam diuisas & separatas moueri. Concipiunt autem mouendi vim secundum analogiam vniuersitati nec non propriae naturae conducibilem, summum caelum maximam, infimum verò minimam: & ob id in diuersum ab occidente versus orientem planetae progredi putantur. Sed summum caelum simplicissimum simplicissimo, potentissimumque celerrimo motu fertur, & est vnico motus sui fine contentum. Quaedam autem, propter multiplicem propositum finem, multiplicem motum requirunt: vt homines, in quibus maximam varietatem cernere licet. Terra verò nullum motum postulabat, cuius finis est, vt sit firmum compositorum fundamentum. Quapropter, quamuis astrologi ad faciliorem suorum theorematum demonstrationem, id pro hypothesi sumere possunt, male quidam philolophi veteres arbitrati sunt, caelum quiescere terramque moueri. nam cum quaelibet terrę pars ad vniuersi medium feratur, cur non sit ille motus, & etiam quies, terrae totius. Ergo terra quiescit; atque cęlum aequabiliter in circulum mouetur: & quia motus circularis contrarium non habet, ideo iudicat Aristoteles caelum expers esse corruptelae. Certè, tametsi simplex non videatur eius motus, qui nimirum in omnem positionem fiat, sursum, deorsum, in dextra & sinistra, in anteriora & posteriora, per apogeos scilicet & epicyclos, non tamen est contrarius: propter mutata, per indiuidua circuli puncta positione: cum tantum quae diametro distant cotraria verè dici posse videatur, vt arcticus antarctico polo, tanquam superius, inferiori, oriens occidenti, tanquam dextrum sinistro. QuanL. 2.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
