# De natura libri V 170

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/170

Quanquam autem atomum vnitati simile sit, haec tamen, nempe sine materia superior est & magis diuina, atomumque quoda modo magis compositum est propter positionem quam habet in hac corporatarum rerum natura: immo verò velut vnitatis character est, è mente in hanc corporatura expressus, atomi autem motu linea producta duitati similis est: vnde progressus incipit, qui propter potentiam continuae diuisionis magis adhuc, quàm atomum particeps est infiniti. Sed coniuncta duo minima naturalia breuissimam lineam physicam constituunt, quae, non quidem natura, sed tantum cogitatione diuidi potest. productiores vel lineę, quoad plura vel pauciora minima naturalia continent, magis aut minus diuiduntur, & ex his coniunctis corpora physica constituuntur. Loquor autem nunc de lineis naturalibus, quae constant ex naturalibus atomis, & tot sunt in natura, quot sunm exemplares vnitates in mente: inter quas tenent alia maiorem, alia minorem principatum. Quod quidem tum poli, tum centra facile demostrant: circa quae à mente corpora caelestia certò ductu feruntur: quae propterea natura maximi facere videtur. Propterea Pythagorei polum rhaeae sphragida, centrum verò louis custodiam vocarunt. Cùm autem ab indiuiduo linea diuidua producatur, circuli circumductio circa centrum rursus eam redigit ad vnitatem: proptereaque sphęras imagines Deonum, principium fini coniungentes, appellarunt. Haec verò omnia prius in mente sunt intelligenda, in qua corporata cuncta primaeuam suam essentiam habent: etiam ipsae dimensae figurae, inter quas procul dubio circulus principatum tenet: qui quidem ad atomum & vnitatem, quateed by Ge quatenus haec eam naturae dimensa ferre potest, propinquius accedit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
