# De natura libri V 171

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/171

Nam eam vna rotunda linea figuram facit: tres verò demum rectę lineae constituunt figuram, quam triangulum vocant: qui propterea post circulum minimè fuerit contemnendus: cùm ternarius habeatur admodum diuinus. Itaque mirum non est, quod rotunda figura corpori praestan tissimo, nimirum caelesti, trigona verò sit elementis destinata. Quoniam autem anguli lineas in vnum connectunt, cum Dijs etiam conuenire creduntur inter quos recti proculdubio primam dignitatem tenent: qui cum fine, necnon vnitate similitudinem habent: vt obtusi, propter diuisionem: & acuto cum infinito. continuo namque vel obtusiores, vel acutiores fieri possunt. Orthogonius verò, cùm indiuis duus sit, quemadmodum & forma quaeque, propterea substantificus esse: sed obtusus magnitudinem, acutus diuisionem facere putatur: quantò namque magis diuiditur angulus, acutior redditur, obtusitate verò se semper in amplitudinem extendit. Cùm autem in natura alia priora, alia deberent esse posteriora, quamuis omnia diuinam originem habuerunt, recti lineae figurae rotundis sunt inferiores, circuloque tum incorporeo tum corporeo cuncta sunt conprehensa: καὶ τῷ κρύφια διακοσμῷ συνάγονται τῷ ὑποσίσαντι κέντρῳ, atque recondito quodam modo summoque ordine cuncta rediguntur ad centrum, in quo sunt firmata. vnde facile cognoscere possimus quemadmodum iam statim dicebamus, perfectissimo corpori, caelo scilicet, perfectissimam figuram circulare nimirum, reliquis verò trigona maximè conuenire: quarum principia sunt in incorporea natura. caelum igitur in circulum vi mentis mouetur, quod etiam in hęc inferiora maximam proculdubio vim habet. De virtute corporum caelestium: CAP. V. Vidam tamen philosophi putant stellas non agere, sed potius significare, quid quibus temporibus & locis futurum sit, ab ef ficientibus naturalibus, & vel corporeis vel incorporeis causis: quarum vim & ordinem Deus motui positionique corporum caelestium accommodarit.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
