# De natura libri V 172

Nicolas Biese, De natura libri V, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/172

Eclipsim praesentem, exempli gratia, sub tali vel sidere, vel horizontis loco, tali mense vel anno, non afferre calamitatem huic vel illi regioni, sed tantum ostendere talem fore causarum naturalium ordinem, à quo prouinciae cuipiam periculum imminebit. Sic & tempore natiuitatis cuiuspiam, singu la domicilia caeli demonstrare singula tempora vitae. Alij iudicant corpora caelestia, non tantùm significare, sed etiam facere, nec tantùm praesentia, sed etiam futura: quòd actione causarum effecta subitò non producantur, sed actionis & affectionis iusto quodam incremento, quod semper sit suis temporibus dimensum. Cum causis verò caelestibus reliquas quoque naturales semper consentire, quae continuo concipiant sibi consentaneam, superiorum corporum virtutem. Sic vires omnium simplicium confluunt in compositionem omnium rerum, & quatenus confluunt diuersis analogijs, diuersae quoque compolitionis formae sese coniungunt, hominum animantium, & reliquarum omnium rerum: quae qualitates corporum, tum caelestium, tum elementorum, quas in materia sua semel apprehenderunt, facile diffluere non sinunt: quamuis interim afficiantur & tandem ad dissipationem formę substantięque vergant. pręsertim si qualitates ingruant, vehementer inimicae, ex inusitatis positionibus siderum & elementorum. Non tantùm autem solae qualitates caelestes sese coniungere, sed & rebus omnibus corpus quoddam aethereum inclusum esse videtur.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
