# De natura libri V 178

Nicolas Biese, De natura libri V, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178

inferiorum satis est manifestum: nec tantum significare, sed ipsa caelestia naturalem quandam agendi vim habere videntur. Nam solis, Saturni reliquarumque stellarum corporea quaedam qualitas, vti lux oculos afficiens, confluit in haec inferiora: quae non tantum mentibus incorporeis, sed & proprijs subiectis corporeis, & diuersis diuersa, meritò referenda sit accepta. Confluunt autem omnes hae tum incorporeae tum corporeae vires in vnum, ad diuinae prouidentiae consentaneam vicissitudinem & operationem vniuersi, quemadmodum prius dicebamus. Cùm igitur ordo qualitatum caelestium conceptarum respondeat ordini constitutionis caeli, quo quoque temporum ordo continetur, cum ordine quodam tota natura constet & gubernetur, eum qui nouerit multarum rerum euentus poterit pręsagire: pręsertim cum sequentis temporis causas caelestes, ex siderum scilicet differentijs productas, non igno ret, & eas potest cum primaeuis conferre. Dicet aliquis, concedamus, propter qualitates, ab origine rerum conceptas, secundum motum siderum multa nos posse vaticinari, in mundi reuolutionibus vulgo dictis, in ijs quae prouincijs & ciuitatibus imminent, haec quae iam diximus locum non habere videntur. Non enim cùm sol arietem ingreditur, aut quando luna cum sole coniungitur, his rebus inferioribus firmae qualitates concipiuntur nisi ab ijs rebus quae eodem tempore gignuntur: quo tempore penitus vires caelestes concipiuntur. Quamuis vno tempore, quàm alio, constitutio caeli agis byGoogle magis efficax esse potest: praesertim cùm solarietem ingreditur, quo tempore cuncta quodammodo reuiuiscunt.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
