Latin
179
Nicolas Biese, De natura libri V 179
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis etiam quibusdam, potentioribus scilicet constitutionibus cęli, sidera quoque po tentius mutuas concipiunt vires, quas ad tempus conseruent: tamen quantò recentiores sunt, tantò quoque sunt potentiores: quibus praesenti potiùs, quàm sequenti tempore quippiam agere debebant. Sed ob idipsum haec omnia diligenter consideranda sunt, &inter se conferenda, quò certius aliquid praedicamus: naturales scilicet siderum vires, &quomodo per planetarum &horizontis differentias mutentur perpendendum:) deinde qualitates caelestes &elementorum à rebus omnibus genitis conceptae: postea qualitates, quas mutuas sidera concipiunt, necnon ab incorporeis substantijs, vel alioqui saltem diuinitus productae diligenter sunt inuestigandae. Dicet aliquis, eas substantias incorporeas esse nobis ignotas. At ex obseruatione qualitates, &vires earum aliquo modo nobis possunt esse notae. nam nec ignem calidum sciremus, si non cum quandoque tetigissemus, nec aestatem à sole productam intelligeremus, si non eius sublimitatem oculis nostris cerneremus. Sic cùm similes euentus, ex similibus caeli constitutionibus equinoctiorum &nouiluniorum sequi videamus, nec eos ad solas vires stellarum, quae praesentium potiùs effectorum esse causae possunt, referre possimus, oportet vt alias causas inquiramus: quas cùm in corporibus non inueniamus, substantijs incorporeis eas tribuimus, &singulis mundi partibus mentes praefectas esse dicimus: quae prouidentiam diuinam actionibus suis sequantur, &operibus, naturalibus siderum uim, motum &positionem imitentur; ex quibus sideium derum differentijs propterea, quid effecturae sint; nobis liceat coniectare: necnon etiam ex alijs, quae sunt à nobis iam enumerata.