# De natura libri V 180

Nicolas Biese, De natura libri V, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180

Dubium autem non est, quin in tanta rerum varietate plurimae difficultates versentur: cùm & mens humana liberum motum habeat, quo non mediocriter haec omnia mutentur: sed si quaecunque sunt obscura, contemni debent, magna pars studiorum nostrorum erit inanis. Tantò tamen haec obscuriora sunt & incertiora, quanto potius obseruationibus, quàm rationibus comprehenduntur. Quanquam enim quaedam obseruationes sint euidentes: veluti quod scammonium bilem, colocynthis pituitam trahit, cùm constitutio caeli nunquam eiusdem generis sit, proptes rea nos ex ea de rebus similibus perinde bene ius dicare non licet. sed ob id, quo meliùs coniectemus, in rebus magnis maiorem diligentiam adhibere debemus. verùm pro instituto de corporibus caelestibus satis: quae particulatim & latius ab astrologis, & à nobis etiam alibi sunt explicata. restat vnum substantiae simplicis genus, quod in hac quoque natura rerum versatur, & à nobis anima nominatur. Quomodo naturae nomen animae conueniat. CAP. VI. N primis autem propriam & à corporatura seiunctam animae naturam tradituri sumus. Quamuis naturae nomen videtur illi propriè non esse tribuendum Cum enim natura principium motus sit, & maximè quidem generationis atque motus per locum, ipsa nec gignitur ex alio, nec interit, nec per locum mouetur, netur, nec incrementum nisi per accidens, assumit. Corpus quidem ex alio nimirum ex semine gignitur, semen ex sanguine, sanguis autem ex cibo. Homo quoque gignitur ex corpore cum forma sua, nimirum anima rationali coniuncto.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
