# De natura libri V 182

Nicolas Biese, De natura libri V, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/182

At quòd anima humana propriam & à corpo re separabilem substantiam obtinet, non est illi cu reliquis formis & anima brutorum commune: quae non tantùm corrumpuntur, quòd corpus suum per mortem animare desinant: sed quòd esse desinant in rerum natura, & quod ex earum materia, cum no ua forma, noua substantia fiat. Ad ea verò, quae talig sunt, naturae nome propriè refertur. cùm igitur aliter gignatur & corrumpatur anima rationalis, quàm aliae substantiae physicae, proprium naturae nomen illi conuenire non videtur: nisi quatenus qualitatibus suis, non tantùm aliunde, sed etiam ab insito quodam principio mutatur, atque mouetur. verùm corpus humanum omni generi motus obnoxium est, & per illud homo potius naturam suam habet: quàm vt melius cognoscamus, nos in primis essentiam animae consideremus, sine qua naturam humanam intelligere non possemus. Quid sit anima. CAP. VII. Voniam autem anima nonnunquam veluti separata, vel separabilis, nonnunquam quoad est in corpore coniuncta conside Sratur, propterea à diuersis modis à philosophis definitur. Platonici numerum quenda, qui lese moueat, eam esse volunt: per numerum non acci dens aliquod, sed substantiam intelligentes. Omnes autem formę monades quaedam sunt, pręsertim animae, & maximè quidem humanę: quemadmodum etiam est à nobis priùs explicatum. Ipsę namque characte rem diuinum expressiùs gerunt, & eo varietatem & veritatem rerum plenius comprehendunt. Scimus enim omnia, quantò superiora potentioraque, tantò magis esse vna, nec non ambitu suo plura continere.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
