# De natura libri V 184

Nicolas Biese, De natura libri V, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/184

Nam in eo diuersas, & loco, tempore, natura distinctas vilemus operationes: quae quamuis essentia sit eadem, citra diuisionem & numerum esse non possunt: nec verò mirum, quod vna essentia incorporea pluribus corporis partibus, praesertim in vnum continuatis, natura sit coniuncta, perque diuersas eius partes diuersas edat actiones, cum ea, quae dimensionem non habent, locis non sint conclusa, sed vim suam atque praesen tiam per diuersas partes diffundant. Idem etiam de stirpibus est dicendum, quae vna quapiam essentia vegetatrice reguntur: quamuis eius diuersae facultates per corporaturam etiam sint distinctae. verùm haec non tam pertinent ad animae propriam & separatam considetationem, quam ad eam, quatenus est ipsa cum corpore coniuncta. vt tamen animae nu merum intelligeremus hęc breuiter dicere voluimus. Sic intelligendum itaque videtur, quod animam Platonici tum monadem, tum numerum esse digerunt. Addunt autem ea esse numerum, qui sese mouet. Quatenus verò sese mouet, insitum principium sui motus atque naturam suam habet: veri scilicet intelligendi, bonique expetendi. At cùm aliquid scipsum mouet, idem est quod mouet & quod mouetur. Cùm enim motus actus rei mobilis sit, quemadmodum priùs est explicatum, quod semetipsum mouet, suimetipsius est actus atque motus: veluti exempli gratia, si quatenus aliquid intelligit, nihil aliud quàm intellectus essentia quędam esse dicatur. Quid enim obstat, quò minus sit intelligendi quaedam energia, quae suam essentiam habeat in rerum natura, in qua sit quod intelligit, & quod intelligitur idem. Energiae quae manant & effunduntur in aliena subiecta, sunt quidem ab essentijs distinctae, velut ab igne caloris & operatio lucis à sole.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
