# De natura libri V 185

Nicolas Biese, De natura libri V, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/185

Sic etiam humanae mentis actus in corpus est ab eius essentia diuersus. sed formę, pręsertim incorporeae, nihil aliud quàm energiae quaedam sunt, quae per se consistunt, propriamque vitam & perfectionem habent: immo verò quędam ἐντελιχέαι seipsis mirabilem quandam rerum varietatem complexae sunt: quamuis interim alia tum afficere tum etiam ab alijs vicissim afficipossunt, cùm igitur anima secundum Platonem motus quidem esse statuitur, per motum non generatio vel corruptio non incrementum vel detrimentum, non qualitatis vel loci mutatio, quemadmodum Aristoteles interpretatur, sed actus quidam proprius intelligi debere videtur. Verùm non est satis quod anima semetipsam mouere dicatur: nam hoc habet cum intelligentijs à corporatura separatis commune: nisi sit etiam sui corporis actus. & ob id quidam Platonici numerum sese corpusque suum mouentem animam esse dicunt: in quo suo corpore iam ipsa sit efficiens eius motus externa causa. Aristoteles eam definit etiam energiam & entelechia corporis, quod cùm vitae capax sit, ad eam instrumenta necessaria habet. per vitam intelligens etiam vegetatricem actum. Est autem anima actus corporis & in corpore, tanquam in ma teria sua forma: quae quidem materia potentiam & aptitudinem naturalem ad eum actum, vt & forma na turalem propensitudinem ad eam materiam, habet. Et quidem Aristoteles animam omnem, etiâ brutorum atque stirpium, & rationalem potius cum corpore coniunctam perpendit, ac eatenus certè proprium animę nomen habere, quodque corpus animet viuumque reddat, sic esse dicta videtur. vocat autem ea actum primum, 1σ σ ε ε LIB. II. CAP. VII.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
