# De natura libri V 186

Nicolas Biese, De natura libri V, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/186

mum, tanquam aliorum omnium in corpore viuente L. 2. de principium atque causam, non tantùm efficientem, sed ani.c. 4. etiam finalem. viuere verò viuentium est esse, quod animae debetur, & quidem animę causa: quo nimirum hac natura rerum per instrumenta corporis ipsa fruatur. Quauis autem omnis anima, quatenus animae nomem habet, actus sui corporis sit, propterea negari non debet, quin quoddam animae genus à corpere separari queat: quod tamen separatum non amplius animę, sed potius mentis teneat appellationem: nisi Animam quatenus in corporaturam natura vergit. eadem enim Plato seessentia, tum cum corpore coniungi, tum ab eo separaparatam, ri, rursusque cùm separata fuerit, coniungi, diuersisque Aristoterationibus diuersum sortiri nomen potest. Plato ve les cerpo rò per se propriam, & à corpore seiunctam essentiam aniri coniunctam conmę rationalis considerasse videtur: quę suimetipsius siderat. circa verum atque bonum, cumque deliberatione proprius etiam sit actus. Eam etiam definire licet, substantiam Desinitio incorpoream & separabilem, natura cum corpore conaniniae. iuncta. Cùm substantiam diximus, ab omnibus accidentibus, cum incorpoream, à corporibus omnibus eam distinguimus: at cum natura cum corpore coniunctam eam pronunciamus, à substantijs alijs incorporeis eam secer nimus: & ita proprijs suis terminis, nec latioribus nec angustioribus eam circumscriptam tenemus: quamuis nu dam eius speciem oculis nostris non videmus. sed id habet cum alijs formis & substatijs commune, quas aliter, qui Substantię per accidentia, nunquam cernamus. non enim aquilam atque per accidentia noquercum, sed eius colorem conspicimus, magnitudinem scuntur. atque figuram. nam alioqui formas ipsas rerum nullis dimen sionibus, locis aut terminis comprehensas, liceat demon strare. cum autem incorporeę substantię nec magnitudinem, nec locum, nec figuram, nec colorem, aliaue similem qua litatem habeant, eas potissimum deprehendimus ex operatione. Itaque ibi animam, aliamue quancunque formam esse iudicare debemus, vbi operationes eius percipimus, ex quibus non tantùm eam esse praesentem, sed etiam eius naturam quodammodo, tanquam ex effectis causam, cognoscemus. Sic etiam ex actionibus alias incorporeas substantias, vel bonas vel malas, adesse, bonasque vel malas esse scimus.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
