Latin
187
Nicolas Biese, De natura libri V 187
Unproofread scanNot analysed yet
quamuis enim illae cum corporaturae cumque corporeis accidentibus natura non sunt coniunctae, tamen cum his vires &operationes suas coniungunt, quibus se facile produnt. Cùm autem operationes animae aliae illi propriae sint, aliae verò cum corpore communes, illae priores proculdubio propius ad eius naturam accedunt: quas propterea prius consideraturi sumus. Mirum verò non est, quod vnus actus alios, &vnus substantialis accidentarios multos, velut ignis forma, calorem &luce, &quod partim in se liberos, vt intellectum &voluntatem, partim, quatenus est cum corpore natura coniuncta, propter eius commercium, naturales &necesa sarios actus vitae nutritionisque, tanquam essentiae suae similitudines, per corporis instrumenta, producat. Ex ijs igitur omnibus, in animę notitiam, sed po tiùs ex prioribus, perueniemus. Quapropter vt animae rationalis &separabilis, de ea nempe nunc agimus, totam naturam melius intelligamus, essentiam quâdam &actum circa verum &bonum liberum, nullis locorum terminis circumscriptum, energia propria seipsum &vniuersam rerum naturam citra dimensionem complectentem animo concipere, deinde eundem cum corpore, necessarijs ad vitam hanc instrumentis instructo, in vnam naturam humanam coniungere debemus: quod quidem corpus, ex elementis suae compositionis &partibus diuersis, diuersas LIB. II.