# De natura libri V 187

Nicolas Biese, De natura libri V, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/187

quamuis enim illae cum corporaturae cumque corporeis accidentibus natura non sunt coniunctae, tamen cum his vires & operationes suas coniungunt, quibus se facile produnt. Cùm autem operationes animae aliae illi propriae sint, aliae verò cum corpore communes, illae priores proculdubio propius ad eius naturam accedunt: quas propterea prius consideraturi sumus. Mirum verò non est, quod vnus actus alios, & vnus substantialis accidentarios multos, velut ignis forma, calorem & luce, & quod partim in se liberos, vt intellectum & voluntatem, partim, quatenus est cum corpore natura coniuncta, propter eius commercium, naturales & necesa sarios actus vitae nutritionisque, tanquam essentiae suae similitudines, per corporis instrumenta, producat. Ex ijs igitur omnibus, in animę notitiam, sed po tiùs ex prioribus, perueniemus. Quapropter vt animae rationalis & separabilis, de ea nempe nunc agimus, totam naturam melius intelligamus, essentiam quâdam & actum circa verum & bonum liberum, nullis locorum terminis circumscriptum, energia propria seipsum & vniuersam rerum naturam citra dimensionem complectentem animo concipere, deinde eundem cum corpore, necessarijs ad vitam hanc instrumentis instructo, in vnam naturam humanam coniungere debemus: quod quidem corpus, ex elementis suae compositionis & partibus diuersis, diuersas LIB. II.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
