# De natura libri V 189

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/189

quatenus enim moueri potest eius motus vnumquodque potestatem habere censetur. Est autem potentia, vel potestas duplex: vna quid aliud esse, altera verò quid aliud quippiam facere potest. nec esse verò, nec facere poterit. si non habeat ad illudipsum, quod sit, vel faciat, principium motus atque quietis: quod quatenus insitum, & suapte vi, principium, praesertim passiui motus est, natura nominatur. Sed aliunde saepe quid aliud quippiam acquitit, à quo vel sit, vel aliud aliquid agat: vt dum animus, propter habitum vitiorum ad vitia propensus redditur, & propter eam propensitudinem in vitijs versatur. Quod autem animę essentia insitum perque se principium continet, quo virtutibus aut vitijs imbuatur, talem dicitur habere natura, & etiam ad virtutes & vitia naturalem quandam potestatem: quoad virtutibus aut vitijs imbuta, in ijs versari potest & versatur, non naturam, sed tantum eius motus dicitur habere potestatem. Ita potestas, quàm natura, latior esse, ac ad ea quae per accides fiunt etiam referri videtur. Cùm autem potestas duplex sit, vna qua quid esse alia qua quippiam agere potest, illud potestatis genus, quo quid aliquid, facile praesertim, & quidem potius per se, quàm per accidens, agit, facultas propriè nominatur. Sic inter natura, facultatem, & potestatem distinguendum esse videtur. Sunt autem quędam actiones affectionibus proximę: veluti dum sentimus & intelligimus: quae nonnunquam etiam affectiones appellari solent: sed quia tales affectiones sunt, quibus perfectiores reddamur, earum etiam facultatem habemus. Possemus itaque definire facultatem, omnis actiui motus, in agete, causam efficientem, vim atque potestatem: quo motu complectimur etiam eum, quo potentia naturalis, quam habemus, mutatur in suam perfectionem: vt cum videndi facultas à coloribus redigitur ad energiam: quae non tam affectio, quàm actio perfectioque nominari debet, quemadmodum iam dicebamus. Est autem facultas in subiecto, quatenus hoc ad illud ipsum, quod agere, vel facere potest, refertur: vt visus in oculo, quatenus is videre potest.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
