# De natura libri V 190

Nicolas Biese, De natura libri V, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/190

Facere verò potest, vel propter insitam, vel propter assiticiam natura: quam, si bona sit, in hominibus constitutionem eorum ad actiones accomodatam, & talem corporum constitutionem sanitatem appellamus. Fit autem, vt aliquis ab origine naturaque sanus sit, fit etiam, vt ope medicamentorum sibi sanitatem compararit. Cùm verò potestas latius pateat: qua non tantum quid agere, sed etiam esse, nec tantum secundum naturam;, sed etiam contra naturam suam potest, ideo philosophi definiunt potentiam principiu trasmutationis vel in altero, vel ab altero: & illam, qua quid ab alio mutari potest, patiendi, hanc, qua quid aliud mutare potest, agendi potentia vocat. Sic oculus innatum videndi principium & potestatem habet: sic & corpus lucidum vim, qua videndi potestatem redigat ad energiam. Sed quoad aliquid affici vel agere, facile praesertim potest, & quidem secundum suam naturam, potius dicitur habere potestatem: cuius defectus, ob naturam minus integra, imbecillitas & impotentia nominatur. Cum verò propriè loqui volumus, quoad aliquid existere potest, illud potentia vel potestate dicitur esse, quoad aliquid potest agere, potestatem potius dicitur habere. Quatenus autem ia quid facit, eius quod facit, causa vocatur: cum alia sint, & potestate atque facultatem habeant, etiam sine energia. Sic inter potestatem, facultatem, naturam, & causam est distinguendum. Quod Facultas tas in subiecto. Sanitas quid, L. 5. meta. metaph. c. Potentia quid. Potentia propriè. Gal. 1. de caus. puls. fa. natu. L. I. de simp. c. 1. Potestatem habere, & potestate esse. Causa quid.

---

Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V.
